

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 23: Versus 24
Duces caeci.Opinione religionis in minimis quae lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna praecepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis.Excolantes.Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judaei culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et misericordiam et fidem (quae illi contemnunt) occiderunt.